- CARDUELIS
- CARDUELISServio acanthis est, quod spinis et carduis vescitur. Glossae, cardelus, ἀκανθυλλὶς. In Graecorum recentiorum Lexicis eandem ζην´αν et ἀςτραγαλῖνον et τραγωδῖνιν dici reperias; item sie describi, ut rubras in capite pennas, in alis luteas, habeat: quae omnino Latinorum Carduelis est. Atque sic omnes veteres Latini Graecam vocem ἀκανθὶς interpretantur. Gaza et Bellonius Spinum vertunt, ut sic a spmis dicatur. Sed errat hic, cum spinum Gazae putat esse Graecorum ςπῖνον, quâ voce fringillam potius denotari, infra videbimus, vide Salmas. ad Solin. p. 445. De ea sic Plin. l. 10. c. 42. Miniae avium Cardueles imperata facitunt. nev voce tantum, sed pedibus et ore pro manibus. Est quae boum mugitus imitetur. in Arelatensi agro taurus appellata, alioquin par va. Est quae equorum quoque hinnitus, anthus nomine, herbae pabulô adventu eorum pulsa, imitatur, ad hunc modum se ulciscens.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.